- ARIMA
- I.ARIMAlocus Ciliciae, vel Syriar, vel in Prithecusis, iuxta Tyrrhenos, ubi Typhoeum terrâ obrutum in fabulis legimus. Steph. Homer. Il. 2. v. 782.Γαῖα δ᾿ ὑπεςτονάχιζε Διῒ ὡς τερπικεραύνῳΧωομένῳ, ὅτε τ᾿ ἀμφι Τυφωεἱ̈ γαῖαν ἱμάςςῃΕ᾿ιν Α᾿ρίμοις, ὅθι φατὶ Τυφωέος ἔμμεναι ἐυνάς.Τοὺς Σύρους (inquit Strabo) Α᾿ρίμοι δέχονται, οὓς νῦν Α᾿ράμους λέγουσιν, οἱ Ε῞λληνες Α᾿ραμαίους ενάλουν, ἢ Α᾿ρίμους,. Quod ut melius intelligatur, sciendum, quod Orontes Syiae fluy. Typhon olim appellabatur, tamquam a Typhone vel Typhoeo ibi fulmine percuslo. Verum est, Typhoea Cilicem facit Aeschylus et Pindarus; sed et Cilicia quoque olim pars Syriae fuisle creditur, antequam Syros inde pepulissent Phrygiae populi Cilices. Bochartus. l. 1. Chanaan. c. 33. Vide Inarime.II.ARIMAurbecula Asiae, in ora littorali Iaponiae, eaque parte, quae Ximo, dicitur. Portu gaudet commodô, inregione Figen. Ibi multi alias Christiani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.